- LECTISTERNIUM
- LECTISTERNIUMvocabatur a Romanis epulum facrum ac publicum, quod Iovi aut aliis Diis apparabatur: Moris enim apud illos erat, ut nonnumquam placandae alicuius Dei irae causâ, convivium in templo illius exliiberetur. Diisque tamquam epulaturix aut cubituris lecti, sternerentur. Meminit Epuli Iovis Val. Max. l. 2. c. 1. Nam Iovis epulo ipse in lectulum, Iuno et Minerva in sellas ad cenam invitantur. Huic vero Epulo indicendo Triumviri vel Septemviri Epulonum praeerant, quod Sext. Pompeius testatur, cum ait: Epulonos dicehant antiqui, quos nunc Epulones dicimus. Datum est his nomen, quod Epulas indicandi Iovi ceterisque Diis potestatem haberent. Vide quoque Cic. in Orat. de Harusp. respons. Epuli Iovis mentionem faciunt plutimis in locis Liv. Ael. Lamprid. Alii. Originem inprimis Lectistermorum suggerit Liv. l. 5. c. 13. Iis durantibus idem, quod festorum rempore, freri solebat, ut viz abstineretur a suppliciis, et vincti quoque solverentur. Hinc in deseriptione Lectisternii, quod primum factum est in Urbe, A. 355. U. C. idem Auctor, Et cum inimicis quoque, inquit, benigne ac comiter sermones habiti, iurgiis ac litibus temperatum, vinctis quoque dempta in eos dies vincula etc. Nec apud Rom. solum Lectisternia viguêre, sed et Graecos idem factitâsse, observavit primus Casaub. ex Scholiaste Pind. Olimp. Ode 1. ubi Aiaci κλίνην, i. e. pulvinar, C. Nep. in Timotheo c. 2. ubi Paci Deae Paus. Arcadic. ubi Minervae; et Phocicis, ubi Aesculapio; Val. Max. l. 2. c. 10. Ext. 1. ubi Hormodii et Aristogitonis imaginibus, itidem pulvinaria s. κλίνας, institutas scribunt. Hinc pulvinar quoque inter divinitatis notas. Suet. in Caes. c. 78. Sed et ampliora humano fastigio decerni sibi passus est — templa, aras, simulacra iuxta Deos, pulvinar, flaminem, Lupercos etc. Ad quem locum vide Casaub. adde Iac. Spon. Itin. Parte 2. p. 218. ubi de Lectisternio Isidis et Serapidis agens hodieque Athenis lectum e marmore, 2. pedes longum, unum altum, in quo Serapis modium capite sustmens, cum cornu copiae, et fructibus ante se, infra Isis assrdens, circum vero adstantes 4. aut 5. homines sculpti, conspici, simileque quid in eadem urbe passim, Salaminae inprimis, videri, refert. Vide et aliquid in hanc rem infra, in voce Pulvinar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.